Hľadaný výraz: Lk 3,10-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”. 11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ”. 12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”. 13 At ille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”. 14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”. Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ”.

1

mail   print   facebook   twitter